- ADRASTIA
- I.ADRASTIAIovis ac Necessitatis filia, scelerum vindex acerrima, quam nemo flagitiosus, neque magnus, neque parvus, vi aut clam effugere potest. Aliô nomine Nemesis dicitur, eiusque sedem Aegyptii Sacerdotes supra Lunam constituerunt, ut inde, velut regina, et arbitra, haec inferiora despectarer. Strabo. l. 13. nominis rationem refert ad Adrastum regem, de quo supra. Phornutus autem παρα τὸ ἀεὶ δρᾶν, quasi ἀεὶ δραςτεια, quod nihil eam impediat, nihil frustretur, nihil ea infectum relinquat, vel, ut Pausan. ait, ὑπὸ τȏυ διδράσκειν, quod scilicet nemo nocens meritam poenam unquam effugerit, etiamsi aliquando tardius eum assequitur. Virg sive potius Catullus, in Ciri,Ut seelere infandô, quod ne sinat Adrasteia,Laedere utrumque uno studeas errore par entem.Quam nominis rationem Apuleius asserit. l. de Mundo, qui de Graeco est, quem Aristoteli nonn ulli ttibuunt. Idem satum; inquit, Moîet, vocant, quod ex partibus coxstat, quod unicuique attributio sua sit ascripta, Adrastea eadem, quasi ineffugibilis necessitas ultionis. Mart. Capella l. 1. Intra consistorium regis (Iovis) quaedam femina, quae Adrastia dicebatur, urnam caelitem; super amque sortem, irrevocabilis raptus celeritate torquebat, excipiebatque ex volubili orbe decidentes sphaeras peplo inflexi pectoris Imarmine. Intelligit Graecum Εἰμαρμένη. Vide plura apud Strabon. l. 13. Pausan. l. 7. Stat. Theb. Macrob. Saturn. Nic. Lloydius.II.ADRASTIAfons Sycioniae apud Pausaniam, l. 2. Adrastiae montem habet Plut. in Lucello: circa Bithyniam Adrastii Campi sunt Trogo circa Parium: prope Cyzicum, haud procul ab Ida, ut exstimat. Ortelius.III.ADRASTIAregio non longe a Troade, quae est in Mysia ab Adrasto rege dicta, qui primus Nemesis, i. e. Fiortunae, templum aedificavit, Adrastiamque vocavit. Ibi et pollinis oraculum celebre. Strab. l. 13. Pausan. l. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.